monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 4
ARELLI FUSCI patris. Quisquis es avarus pecuniae custos immensique cultor soli: cum multa quaesieris, poterisne omnibus frui? Filium quaeris? ecce turba iuvenum sine patre. Impera quod vis: navigabo, militabo, dummodo, ubicumque fuero, tuus sim. Ita nos pauperes sumus, qui habemus quod divites rogent? Unde talem patrem? non irasceris, nisi ut ames. Quid porro? ista patrimonia, in quae male sani ruitis, gaudia dominorum an onera sunt? mille corruentium inter (di)vitias suas exempla referebas, et inter illa ponebas et divitis domum. Merito abdicasti an immerito? si immerito abdicasti, odi patrem tot eicientem innocentes; si merito, odi domum tot facientem nocentes. Aliquid in domo locupleti non agendum agam: quae apud nos frugalitas est, apud illos humilitas est.